[184] EPISTOLA LXXXIV.

Eruditissimo Domino

AUGUSTINO KOCKERTO

LUBECENSI.

S. P.

Literas tuas, KOCKERTE Doctissime, Cal. Iunii Basileae scriptas, suis inclusas Heidelbergae, Cal. Iulii datis ad me misit Vir Clarissimus PAULUS MELISSUS, quas ego XX. ejusdem mensis die hic accepi. Fuerunt autem & illius & tuae literae mihi multis modis gratissimae, eo certe magis, quod venerint insperatae, imo vero omni spe jam abjecta de Castigationibus, Ciceronianis non dico jam recuperandis, sed vel ulterius investigandis: tanto enim jam tempore post obitum P. M. IANI nostri elapso nullis literis quantumvis crebis ad diversos scriptis expiscari hactenus aliunde potui, quid de his actum fuerit. Nunc igitur est, quod tibi inprimis, & MELISSO deinde tum meo tum IANI nomine gratias immortales agam, quorum studio ac diligentia non modo non conservatae sunt Castigationes istae, sed etiam eo directae quo debent. Quocirca nolim dubites, quin ita in IANI hisce reliquiis versaturus sim, ut & tuo & MELISSI & omnium bonorum & eruditiorum judicio tum IANI manibus, tum etiam heredibus & amicis ejus abunde satisfaciam, modo consequar id, quod vobis offerentibus jam certo sperare coepi. Scripsi itaque jam ad MELISSUM, ac petii, ut sarcinam ex nundinis proximis Francofordiensibus percertos Typographos, quos indicavi, recta huc ad me mittar. Addat etiam scriptum meum ad CUJACIUM, si quidem habeat, cujus tu in literis tuis meministi, cum ad illum importune jam mittatur, postquam aliunde recepi quod ab illo peto, qua hi re prudentiam tuam exosculor, qui id mihi apud te integrum esse voluisti. Quare si nec apud MELISSUM illud est, nec istinc remittere ipse potes, quaeso vel corrumpas, vel quovis alio modo eo utaris pro arbitrio tuo modo ne ad manus illius nunc perveniat, nolim enim ulla molestia non necessaria Viri Doctissimi animum conturbari. Tibi autem, mi KOCKERTE si qua in re vicissim gratificari queam, officio amici nunquam defuturus sum: quare si quid hujusmodi forte incident, quod ego minus animadvertam, tu quaeso impera. Et, quod meis acceptis, te facturum promisisti, obsecro te jam scribas de IANI exitu, de contentionibus ob Castigationes hasce motis, & ceteris, quae ad memoriam Doctissimi Iuvenis pertinent, quae mihi omnia gratissima futura sunt. Literas hasce ad MELISSUM Heidelbergam misi, cum is mihi indicasset te in Italiam esse profectum, neque locum expressisset in quo tu esses, eo igitur cognito, & crebriores & prolixiores literas a me expectabis. Interim bene vale & me, ut coepisti, amare perge. Coloniae II. Calend. Augusti. Anno MDLXXXVI.

Tuo merito tibi addictiss.

SUFFRIDUS PETRUS Leovard.

U. I. C. Iuridici Collegii trium Coronarum Praeses.